[147] EPISTOLA XLVII. IANO DOUSA parenti GEORGIUS DOUSA. Aliquoties ad te, Pater Charissime, jam literas dedi, tam Cracovia, quam Leopoli, quibus te de statu vitae meae certiorem feci: ad nullas quod responderis, nil mirum, quum quo mittendae essent ignorares; his te rescripturum promittere mihi possum. Constantinopoli enim jam sum, ubi forte tam diu, donec mandata tua ad me perveniant, commorabor. Nactus sum hic patronum optimum, Dousiani nominis, quod fama illi jam diu innotuit, amantissimum; EDOARDUM videlicet BARTONUM S. Anglorum Reginae, apud Turcarum Imperatorem, Oratorem: Hic in suam familiam, ubi primum me vidit, humanissime recepit, suaque officia mihi nunquam deesse patitur. Humanitas ejus exigit,ut & tute, charissime parens, literis eum meo nomine invisas; tuaque quaedam opuscula, quo melius illi innotescas, Constantinopolim transmittas: lectionem illorum, illi fore gratissimam ex odis tuis Lugdunensibus, quas jam in manibus habet, facile colligo. Etiam G. Codinum mea opera latinitate donatum avidissime perlegit, meque quod hujus civitatis •αυτοπτης• esse voluerim, summopere laudavit; quanquam, pro dolor, vix istorum quorum Codinus meminit monumentorum supersint reliquiae. In ipsa urbe cum Domino meo jam semel fui *areamque hippodromi,ubi tres serpentes aenei cum duobus obeliscis visuntur, transivi. Carmina quae obeliscis istis insculpta sunt tibi hic pono. * Vide Georgii Dousae de Itinere suo Constantinopolitano Epistolam, pag. xxxviii. & seq. |